By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers antiphon 1 |
nove laudis materia plaudat mater ecclesia et celebret cum gloria sancte barbare gaudia |
Vespers antiphon 2 |
felix sollemnium quo pugnanti paratur bravium lasse quies et pugne premium pro victoria |
Vespers antiphon 3 |
christi sponsam et precemur ipsa nostri quod sit memor in sponsi presencia |
Vespers antiphon 4 |
o barbara nos exaudi multum quidem sumus rei nos defende sponsa dei per tua suffragia |
Vespers antiphon 5 |
resignemur deitati et divine maiestati resonemus alleluia |
Vespers (gospel) special antiphon |
ave virgo deo cara ave splendens poli gemma que cum morte speciosa et cruoris tui rosa letaris inter celicos tuo nos patrocinio illorum iunge gaudio quorum gaudes consorcio |
Matins I |
iubilandum carmine vero virginis in festo iam barbare celebrando |
Matins antiphon 1 |
barbare sollemnia digna cum devocione celebret ecclesia |
Matins antiphon 2 |
summi patris gracia abundanter est ornata statim ab infancia |
Matins antiphon 3 |
decore faciei sed pulchrior interius ex amore dei |
Matins respons 1 |
clara fuit genere sed mentis erat honestate clarior et opere pie christo nam servire studebat summopere |
Matins verse 1 |
|
Matins respons 2 |
mundi despexit florem et concupivit aspera christi ob amorem quod potuit nulla nisi sacro pneumate fulta |
Matins verse 2 |
|
Matins respons 3 |
speciei mire cupiere plurimi illius subire amplexus hinc patrem cepere convenire sed his virgo domini sprevit consentire |
Matins verse 3 |
|
Matins antiphon 4 |
speciem egregiam impendebat illi tantam cure diligenciam ut egre sufferet illam si videret quispiam |
Matins antiphon 5 |
ille fabricavit qua peracta suam prolem in ea locavit atque ab hominibus illam sequestravit |
Matins antiphon 6 |
deum exoravit atque corpus tenui victu maceravit sicque carnem macerando spiritum roboravit |
Matins respons 4 |
hec in natatorium descendebat ut videret novum edificium et artificibus iussit tres fenestras struere ubi duas iussu patris debuerant facere |
Matins verse 4 |
et figuram individue trinitatis |
Matins respons 5 |
multa mira gessit signum crucis et marmori digito impressit quod nunc et in perpetuum omnibus patescit |
Matins verse 5 |
et gloriosus in omnibus operibus suis |
Matins respons 6 |
spes nostra decusque suave nobis esse bona digneris ubique patrona ut tibi iungamur et celi sede fruamur |
Matins verse 6 |
|
Matins antiphon 7 |
quod esset christiana sua nata monet hanc idola quod vana coleret que coluit dignitas romana |
Matins antiphon 8 |
multis est afflicta sed virtute domini permansit invicta quousque manu patria fuit ense icta |
Matins antiphon 9 |
cum triumphi palma pro nobis ora iugiter christum martyr alma |
Matins respons 7 |
solamine adiuta cultores idolatrie sic est allocuta dii vestri sunt idola manufacta muta que nullo incendio possunt esse tuta |
Matins verse 7 |
|
Matins respons 8 |
carceris angustia macerate et discerpte nervis nocte media apparuit iesus christus claritate nimia dicens illi constans esto et letare filia ego sum pro quo tam dura sustines supplicia |
Matins verse 8 |
|
Matins respons 9 |
de sinu ecclesie migravit ad celestia cum palma victorie cui animam dum reddidit gaudium celi intulit in istius transitu sanctorum exultat chorus supernorumque civium congratulatur exercitus ipsa nobis eius sponso petat dona venie ut cum ea visione perfruamur glorie |
Matins verse 9 |
|
Lauds antiphon 1 |
sollemni carmine laudes barbare festo christi testis venerando |
Lauds antiphon 2 |
omni sine labe que sordis servivit christo dum corpore vixit in isto |
Lauds antiphon 3 |
semper sibi nos vigilantes barbara sancta tua prece te serva venerantes |
Lauds antiphon 4 |
signis ornata tropei hunc per quem vicit mundum dominum benedicit |
Lauds antiphon 5 |
plebs queque fidelis laudat sidereis quem barbara iuncta choreis |
Lauds (gospel) special antiphon |
protectrix precancium que iam gaudes in gloria supernorum civium servis tuis in hac via tuum da subsidium |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
de sinu ecclesie migravit ad celestia cum palma victorie ipsa nobis eius sponso petat dona venie ut cum ea visione perfruamur glorie |