By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers antiphon |
virgo pudicicie norma barbara que dura obstando spurcicie mundi pertulisti cura ut in hac tristicie valle fruamur secura vita lux mundicie |
Vespers respons |
sic suscipe carmina nostra ut te dante pia mereamur scandere celum |
Vespers verse |
mundans te corde precamur |
Vespers (gospel) special antiphon |
succurrere barbara nobis auxilio dignare tuo que digna fuisti eximiis meritis in carne clausa videri a summo domino te confortante frequenter fac ut amore tuo defendat corpora nostra fulmine mortifero christus dans gaudia vite |
Matins I |
surgamus nocte canentes barbara quem martyr celesti culmine laudat |
Matins antiphon 1 |
sub tempore maximiani nobilis et spernens mundi certamina vani |
Matins antiphon 2 |
civis fuit unica nata eximii patris vivens christo quoque grata |
Matins antiphon 3 |
dioscorus nominatus idola qui coluit sed nobilibus trabeatus |
Matins antiphon 7 |
suo patri forte locutus filius ut dicte sit nate carne maritus |
Matins antiphon 8 |
dixit pater ipsi puelle uxorem magni quia querunt te fore velle |
Matins antiphon 9 |
genitor me cogere noli nam domino trino sum coniux subdita soli |
Matins Q |
in eterna gloria quam sacravit et ditavit manus christi propria in celesti gaudet curia hanc collaudat celi regia o christe per angelum des veniam qui vestivit martyrem eximiam et sanavit |
Lauds antiphon 1 |
lavacri baptismatis unda trino gaudebat numero quem corde tenebat |
Lauds antiphon 2 |
quod christum corde colebat arrepto gladio eam mactare volebat |
Lauds antiphon 3 |
tamen hanc est ipse secutus quam quidam pastor monstravit non bene tutus |
Lauds antiphon 4 |
maledixit cum grege toto sed fuit in statuam pastor mox cum grege versus |
Lauds (gospel) special antiphon |
nudato corpore veste angelus hanc domini stola candore repleta sanam restituit quod cernens corde furente preses truncari iussit caput et pater eius iussum complevit sic sacra morte quievit |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
vere flos humilitatis ardore plena caritatis barbara ora pro nobis ut simus iuncti beatis |
Vespers antiphon .a1 |
ora pro nobis dominum dum stamus in hac via sordes abstergat criminum ut nulla fiat mencio reatus in iudicio quod impetrasti celitus in die tui obitus |
Vespers (gospel) special antiphon .a1 |
deus ordinat omnia sanctis virginibus magnum tribuens ex hoste triumphum cum quis eternam meruit barbara coronam |
Matins antiphon .a1 |
totumque relinquere mundum celica mente petens et christo semper adherens |