full office name: AVITUS (n1)
edition: AH 18 #8
eccles:OSB
calendar:June 17
structure summary: Vespers: E
Matins: secular- {-I-R}
Lauds: A5E
poetic forms: Vespers: .v
Matins: v3{v3}v3{v,v,lh}v3{v,v}
Lauds: v5.i [”q]
type of saint: abbot
geographical information:Micy, France
notes:abbot or abbess
Persons: Aviti Avitus Avitum Maximino Carlileffus
Places: Aquitanica Neustria

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers (gospel) special antiphon
Laude digna deo digni
aviti preconia
recolimus creatori
referentes gracias
quo auctore mundi pompa
funditus postposita
triumphator ad superna
sublimatur gaudia
 
Matins antiphon 1
Sanctus igitur avitus
optima prosapia
oriundus in tellure
fertur aquitanica
Matins antiphon 2
Sed futurus qualis foret
actu et eloquio
premonstratur eius plane
ortus in articulo
Matins antiphon 3
Splendor eius ingens omne
collustravit thalamum
nocte qua enixa fuit
gaudens mater puerum
Matins respons 1
Gloriosi confessoris
aviti preconia
hec ad summi laudem regis
attollat ecclesia
Matins verse 1
Virtutesque quas per illum
gessit et miracula
Matins respons 2
Sed quia nobilitatur
plurimum nativitas
sancti viri digeratur
et genus et patria
Matins verse 2
Quo narrandi inde fides
facilis proveniat
Matins respons 3
Sanctus igitur avitus
optima prosapia
oriundus in tellure
fertur aquitanica
Matins verse 3
Pugnaturus contra hostis
antiqui versucias
Matins antiphon 4
Qui renatus sancto fonte
tenerrime colitur
studiisque litterarum
sacre legis traditur
Matins antiphon 5
Hic adultus resistendo
mundi petulancie
sese totum mancipabat
celebs castimonie
Matins antiphon 6
Iamque sacris exornatus
undique virtutibus
militare satagebat
christo solitarius
Matins respons 4
Splendor ingens circumquaque
collustravit thalamum
nocte mater qua enixa
fuit dei famulum
Matins verse 4
Pre fulgore prosternuntur
plures circumstancium
Matins respons 5
Hic futurus qualis foret
actu et eloquio
premonstravit eius plane
ortus in articulo
Matins verse 5
Quo sanctorum dignabatur
futurus collegio
Matins respons 6
Dum quidam sanctum
per noctem mutus avitum
nutibus et crebro
mugito deposceret ignem
cum rutilo planam
retulit facis igne loquelam
Matins verse 6
Colletare viro
provecta neustria tanto
cuius ab eloquio
geminato munere pastor
cum rutilo planam
retulit facis igne loquelam
Matins antiphon 7
Tonsus ergo comam more
clericali habitum
seculi calcato luxu
suscepit monasticum
Matins antiphon 8
Spiritalis obedire
patris iussis sedulus
nitebatur et divine
legis iussionibus
Matins antiphon 9
Singularis debellare
hostem nefandissimum
cupiens ad concupitum
convolavit eremum
Matins respons 7
Decedente maximino
patre ab hoc seculo
in eiusdem surrogatur
avitus cenobio
Matins verse 7
Quamvis tali vehementer
obstaret negocio
Matins respons 8
Erat quidam in eodem
monachus cenobio
qui avitus vocabatur
nomine ex proprio
Matins verse 8
Quem ascivit sancto sanctum
carlileffus socium
 
Lauds antiphon 1
Exornatus tot virtutum
signis et prodigiis
sanctus vehi ad celorum
regna iam promeruit
Lauds antiphon 2
Eius autem in conspectu
celos gaudens penetrat
cui devotus deservivit
semper in leticia
Lauds antiphon 3
Hunc celestis retributor
vigilantem reperit
braviumque repromissum
sanctis ei contulit
Lauds antiphon 4
Unde nostra supernorum
vocibus vox civium
iuncta mundi conditorem
benedicat dominum
Lauds antiphon 5
Laus preclara decora+que
deo nostro resonet
hunc patronum qui tot signis
coruscantem exhibet
Lauds (gospel) special antiphon
O virum ineffabilem
per omnia laudabilem
per quem tanta insignia
miracula rutilant
hic ut nos celi civibus
suis adiungat precibus
proni rogemus supplices
regem qui cuncta possidet