By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers antiphon mode: 5c |
christo iubilet sonorus martyris apollonie festa tractans in hac die |
Vespers respons mode: 5f |
prolis huius propagator extitit clarissime quam a primeva etate nutriebat delicate sed hec amarissime suum Deflebat reatum virtutibus vite statum ornans instantissime |
Vespers verse mode: 5f |
felix hec apollonia |
Vespers (gospel) special antiphon mode: 6f |
studuit hanc exornare auro fulvo margaritis pannis quoque exquisitis sed hec aurum margaritas vestes quoque exquisitas despiciens propter deum toti mundo prefert eum nomen eius benedictum magnificans et invictum |
Matins I mode: 4e |
virginis apollonie sponsum christum in psalmorum iubilo deum deorum |
Matins antiphon 1 mode: 1d |
fratres tres corpore vani querela sororem acri sue deferebant matri |
Matins antiphon 2 mode: 2g |
ob fidem christi delatam sibi corrigebat dire differentem obedire |
Matins antiphon 3 mode: 3e |
a leonino beato baptismi suscepit undam mentem deo servans mundam |
Matins respons 1 mode: 1d |
mater deferens beatam Refert quod sit baptizata christo fide desponsata |
Matins verse 1 mode: 1v |
supra modum stupefactus viribus corporis mire in hanc cepit desevire |
Matins respons 2 mode: 1d |
matri sue virgo pia procul pulso omni dolo Christum verum deum colo |
Matins verse 2 mode: 1v |
licet fuerim secuta |
Matins respons 3 mode: 3e |
gentilibus in exemplum Ducens pater ut adoret iovem monet et imploret |
Matins verse 3 mode: 3e |
in cinerem vertit cuncta |
Matins antiphon 4 mode: 4e |
diris tunc abiudicatam virgis et flagellis cesam pater videbat illesam |
Matins antiphon 5 mode: 5c |
tortoribus mandat sevis corpus nate laniari cordis profanus amari |
Matins antiphon 6 mode: 6c |
sponse sue liberator vulnera sanando pius iesus marie filius |
Matins respons 4 mode: 3e |
iussit linguam atque dentes evelli ab eius ore Satane ardens furore |
Matins verse 4 mode: 3e |
virginis consequestrantur ferro oculi puelle a capite mox tenelle oleo sulfure sale tractat corpus triumphale |
Matins respons 5 mode: 3e |
Vocibus dominum letis laudabas sustinens graves penas corporis insuaves |
Matins verse 5 mode: 3e |
virgo a nefandis viris |
Matins respons 6 mode: 5f |
pater ferreis ligatam vinculis equis calcari mandat hanc et trucidari et sic trahi per plateas Dicens pro christo pereas Infelicem [alt: v] |
Matins verse 6 mode: 5f |
patrem tangens premissorum interfecit qui beate precibus revixit nate |
Matins antiphon 7 mode: 7g |
cum uxore baptizatur cum natis et familia Sit deo laus et gloria [alt: v added in AH: is it a dialogue q] |
Matins antiphon 8 mode: 5f |
ad hanc castam margaritam loquebatur equus ille benedicendo pusille |
Matins antiphon 9 mode: 6f |
resuscitatum hunc virum prece audientes nate fidei se dant beate |
Matins respons 7 mode: 7g |
virgini occurrens christi digitos mandat precidi manuum pedum postque elidi manus bracchia et crura Vulnera infligens dura |
Matins verse 7 mode: 7v |
rotas parit vir pretactus Vir infectus [alt: v Ms] |
Matins respons 8 mode: ?a |
talior presidens sorte throno tunc imperiali machinator omnis mali Plantas pedum clavis diris mandat perfodi virginis |
Matins verse 8 mode: ?a |
natus virginis marie taliorem pro excessu puniens cum complicibus |
Matins respons 9 mode: 6C |
taliore tunc letali plaga fracto numerarius imperabat nefarius qui tres boves diros fecit fieri in quos proiecit virginem christi ligatam ferventissimos Sed gratam sponsam sibi iesus pie liberavit ipsa die |
Matins verse 9 mode: 6c |
omni populo astante frigefacti boves isti sponse non nocebant christi Fervefacti [alt: v Ms] |
Lauds antiphon 1 mode: 1d |
virgo corde delicato sponsum suum celi regem laudat veram tenens legem |
Lauds antiphon 2 mode: 2g |
apparens sub ipsa hora passionis sanat piam virginem apolloniam |
Lauds antiphon 3 mode: 3e |
martyr christi benedictis vocibus christum laudabat vox in celis resonabat |
Lauds antiphon 4 mode: 4e |
virgini occurrens clarum vultum ut est contemplatus mox est lumine privatus Orbatus [alt: v Ms privatus] |
Lauds antiphon 5 mode: 4e |
virginem ense pretactam absanor ut decollavit christus iesus coronavit |
Lauds (gospel) special antiphon mode: 6f |
sponsa eternalis sortis preces fudit pro devotis servulis viribus totis dicens mee passionis qui fecerit memoriam proficiat hic in bonis celi videat gloriam |
2nd Vespers (gospel) special antiphon mode: 4e |
corda qui habetis mesta que cunctorum consolatrix est et omnis imperatrix a christo iesu graciam nam in sue hora mortis victrix obtinuit fortis omnis ut exaudiatur a christo qui hanc precatur |