full office name: APER (n1)
edition: AH 18 #5
calendar:?
structure summary: Matins: R3
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Matins: {vl,il,Iv}
Lauds: o5.o
2nd Vespers: .o [”q]
type of saint: confessor
notes:confessor
Persons: Aper

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Matins respons 4
Sanctus aper ieiunando
in vigiliis orando
laboribus insudando
graciam obtinuit
quique fidem predicando
caritatem amplexando
et virtutes operando
et in his perseverando
gloriam promeruit
Matins verse 4
Et mala sustinuit
quam plurima mortificando
carnem quam anime
vult subiici vigilando
Matins respons 5
Sanctus aper vite via
elegit mundi dulcia
ut confunderet forcia
mundum carnem demonia
vicit sicut legitur
non sine continencia
nec sine paciencia
atque perseverancia
tam perfecta victoria
esse facta creditur
Matins verse 5
Sicut in historia
sancte vite reperitur
eius in ecclesia
rurali qua sepelitur
Matins respons 6
Aper unus viatorum
de numero confessorum
in medio peccatorum
obiit feliciter
sequens vitam perfectorum
qui per manus angelorum
elevatus supra chorum
ecclesie supernorum
per secula seculorum
gaudet eternaliter
Matins verse 6
Secutus iter sanctorum
patronus catholicorum
nos faciat pariter
sedes intrare polorum
 
Lauds antiphon 1
Iustum deduxit dominus
per vias rectas fidei
et ei nihilominus
apparuit regnum dei
Lauds antiphon 2
Amavit dominus eum
plenum divine gracie
et quia dilexit deum
induit stola glorie
Lauds antiphon 3
Iustus non saturabitur
sequendo dominum suum
ideo coronabitur
et vivet in perpetuum
Lauds antiphon 4
Beatus servus paciens
redargui non poterit
quem dominus adveniens
vigilantem invenerit
Lauds antiphon 5
Iste confessor domini
amavit penitenciam
qui graciam dat homini
et paradisi gloriam
Lauds (gospel) special antiphon
Servus bonus et fidelis
supra multa constitui
promeruit et in celis
gaudium domini sui
et ipsius conspectui
assistere cum angelis
et cum sanctis archangelis
dei visione frui
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Sacerdos et non pontifex
pastor bonus in populo
miraculorum artifex
migravit ab hoc seculo
ut in mortis articulo
succurrat nobis opifex
ne peccatorum carnifex
nos ruat in piaculo