By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding
category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers antiphon 1 |
fortis athleta domini victor demoniorum fac nos devotos servulos mundi spretores sedulos victores viciorum |
Vespers antiphon 2 |
ferre squalentis onera deserti zelo christi temptator quem aggrediens victusque mox insaniens abscedit mente tristi |
Vespers antiphon 3 |
christum que+passum gemuit quem cupit imitari fert crucem penitencie rigoris abstinencie qua sperat exaltari |
Vespers antiphon 4 |
vult caritate indui zelo salutis cinctus vicit mundum cum vicio tegens carnem cilicio spe galeatus intus |
Vespers antiphon 5 |
verbo vitaque docuit laudare creatorem laudemus ergo dominum quem scimus esse omnium communem redemptorem |
Vespers (gospel) special antiphon |
o castitatis lilium in hac carnis acie nobis dona vires tu procul absentibus solis arcana fratribus occulta consciencie quasi corda scires per te christus radians per te miranda perpetrans pulsos reddit spiritus vite defunctorum nos antoni visita duc ad sanctorum inclita dona quibus unicus regnat rex iustorum |
Matins I |
voce cordis et oris qui sociat antonium patriarcharum choris |
Matins antiphon 1 |
nutritus est decenter plus suis nutritoribus christum querit ferventer |
Matins antiphon 2 |
fragrans servis uniri non litterarum studiis se sinit erudiri |
Matins antiphon 3 |
cum duodeviginti esset annorum sentibus relictis orbis tincti |
Matins respons 1 |
quem orbis fama tonat cultor fit angelicus repente sua donat egentibus quem dominus celi mitra coronat |
Matins verse 1 |
mane deum unicum ut eius verbum sonat |
Matins respons 2 |
sororem consecravit lux ipse non sub modio seclum illuminavit egyptum dato ocio sermone vite pavit ?Ipse [alt: ?] |
Matins verse 2 |
spreto mundi consorcio anhelans se dicavit |
Matins respons 3 |
conatur impedire non pacienter patitur signa demonstrat ire qui est abbas sic loquitur tyranne cessa ire |
Matins verse 3 |
crucis tropeo pellitur festinat iussus ire |
Matins antiphon 4 |
lucis invadit virum facta suadet criminis morbum recusat dirum |
Matins antiphon 5 |
ut carbo niger tinctus cuius vultus est squalidus tuus sum inquit vinctus |
Matins antiphon 6 |
et fornicacionis sua recedit territus prece devocionis |
Matins respons 4 |
ab angelis in spiritu sensit se captum ferri nigri currunt velociter vim facientes fremitu vocum non telo ferri |
Matins verse 4 |
ab alvi matris exitu penas pro his mereri |
Matins respons 5 |
angelici veracibus sermonibus tutantes illos fallaces obices pellunt cum suis fraudibus ceptum iter complentes |
Matins verse 5 |
sacris oracionibus quod nequeunt minantes |
Matins respons 6 |
maximianus gladio christicolas occidit sed hos bonorum opifex celorum ditat gaudio quod oculus non vidit |
Matins verse 6 |
optatque fore socius sed secus rex providit |
Matins antiphon 7 |
antonius repletus mandat se penitencie pellit peccatum vetus |
Matins antiphon 8 |
palmam sperans victorum quos in odium fidei mactat rex iniquorum |
Matins antiphon 9 |
christe duc ad coronam cuius accepit monitis vite mundus annonam |
Matins respons 7 |
contemnit vilia fructum carpit spernitque folia celi petit albata lilia ubi gaudent sanctorum milia |
Matins verse 7 |
celo regnat vita functus |
Matins respons 8 |
falsas sentes cupidinum sacro combussit caumate post hec in mundo radians fugat catervas demonum patris relicto domate |
Matins verse 8 |
recto conscendit tramite sed et celi rex congaudet in coronato milite |
Lauds antiphon 1 |
post patris funus lenius carnis spicam non colit sed ut exemplum prebeat igne sanctoque caleat frangens terens+que molit |
Lauds antiphon 2 |
viam salutis docuit languentes mentes sanat antra deserti monachis claret devotis canticis terram replet et ornat |
Lauds antiphon 3 |
clausa cum turba virginum fratre iubente duce mirisque signis rutilat cura sollerti vigilat deus ad te de luce |
Lauds antiphon 4 |
dei fit doctor faminum viam perfeccionis docet plus lingua operum corpus castigans tenerum virga correccionis |
Lauds antiphon 5 |
in eius laudem prodeat hec concio fidelis quam huius almi sanctitas ditat ut vera deitas nos visitet de celis |
Lauds (gospel) special antiphon |
pugil et commilito fortis adiutor validus nostre velis esse cohortis confer et auxilium nobis in tempore mortis |