full office name: ANNA (n19)
edition: AH 25 #29
eccles:OP?
calendar:July 26
structure summary: Vespers: E
Matins: A
Lauds: AE
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: .v
Matins: o
Lauds: o.o
2nd Vespers: .i [”]
notes:nun or holy woman

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers (gospel) special antiphon
Alma mater anna gaude
tibi multa digna laude
inerant ex filia
namque dum fit mater dei
te monstrat quia sis ei
o felix prosapia
cuius germen virga iesse
qua suscepit matre esse
dei sapiencia
 
Matins antiphon
O quam pulchra propagine
prefulsit anne filia
deus dum carnis tegmine
homo fulsit ex maria
 
Lauds antiphon
O quam dulcis divinitas
se in christo exhibuit
fecunda dum virginitas
huic servi formam induit
Lauds (gospel) special antiphon
O quam felici gaudio
anna gaudes cum filia
eius dum dulci filio
iam frueris in gloria
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Exultet in gaudio
spiritus marie
dulci natalicio
matris anne pie
felix anna tali prole
de qua orto christus sole
fit nostra redempcio