full office name: ANNA (n8)
edition: AH 25 #18
calendar:July 26
structure summary: Vespers: A5RE
Matins: secular
Lauds: A5E
2nd Vespers: E +
Vespers: EA3
Matins: IR5
Lauds: AAE
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: v5{lh}.v
Matins: i.v3{ol,v,v}vvo{v,v,o}v3{v,vo,v}
Lauds: vvovv.o
2nd Vespers: .i
Vespers: .lvoI
Matins: l.{o,v,v,l-,o,-o}
Lauds: vv.q
2nd Vespers: .q [”q]
notes:nun or holy woman
Persons: Ioachim Issachar Sara Isaac Esmaria Elisabeth
Places: Nazarenus Nazareth Hierosolyma

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
Anna sancta de qua nata
fuit mater domini
infecunda fuit nupta
iusto viro ioachim
Vespers antiphon 2
Apud deum homines+que
horum vita claruit
que nequaquam iuste umquam
reprehendi potuit
Vespers antiphon 3
Substancia nempe sua
divisa trifarie
partem unam impendebant
templo vel ecclesie
Vespers antiphon 4
Peregrinis et egenis
erogabant aliam
clientele quoque sue
sive sibi terciam
Vespers antiphon 5
Sic per annos bis decenos
celibe coniugium
peragentes actitabant
domini servicium
Vespers respons
Inclita stirps iesse
virgam produxit amenam
de qua processit
flos miro plenus odore
Vespers verse
Est hec virga dei
mater flos ortus ab illa
Vespers (gospel) special antiphon
Celeste beneficium
introivit in annam
de qua nata est nobis
pia virgo maria
 
Matins I
In honore
beatissime anne
iubilemus
et cantemus domino
Matins antiphon 1
Ea quidem tempestate
presul erat issachar
qui ioachim infecundi
refutabat munera
Matins antiphon 2
Exprobrabat et decebat
hunc valde presumere
qui fecundis infecundus
se captabat sistere
Matins antiphon 3
Infecundos cum fecundis
mos non erat sistere
nisi prius deus daret
masculinum gignere
Matins respons 1
Nazarenus pater huius
vite vir egregie
mater autem de bethlehem
regali fulsit semine
Matins verse 1
Dignum enim erat talem
hoc oriri ordine
Matins respons 2
Quadam die soli stanti
angelus apparuit
dicens illi flere noli
te deus exaudivit
Matins verse 2
Sic dolorem eius gravem
confortans compescuit
Matins respons 3
Si racio verbis meis
non dat tibi credere
rogo crede vel exemplis
congruis memorie
Matins verse 3
Et memorata maria
erit tua filia
Matins antiphon 4
Hoc ioachim conturbatur
confusus opprobrio
quem pontifex templi prorsus
notavit elogio
Matins antiphon 5
Contribules et concives
qui tunc illi aderant
nequivere contraire
legi quam didicerant
Matins antiphon 6
Ex hoc autem opprobrio
ioachim pulsus nimio
una cum suis bestiis
mox secessit in pascuis
Matins respons 4
Firma fide fidens crede
nec sis ultra dubius
cum presertim anne anus
iam tumescat uterus
Matins verse 4
Quia deus vestros pius
exaudivit gemitus
Matins respons 5
Vobis quoque nascituram
nunc presago filiam
dei matrem fore gratam
specie pulcherrimam
Matins verse 5
Vocabitis hanc mariam
gracia mirificam
Matins respons 6
Promiserunt et voverunt
si det eis deus prolem
servicio eius sancto
sine fine permansuram
Matins verse 6
Et mancipaturos illam
sollicite conservandam
Matins antiphon 7
Hec ad casam exhinc suam
repedare noluit
nam dedecus magis et plus
augmentari timuit
Matins antiphon 8
Quadam die soli stanti
angelus apparuit
dicens ei flere noli
te deus exaudivit
Matins antiphon 9
Preces tue sunt accepte
in conspectu domini
non dolebis sed gaudebis
immunis opprobrii
Matins respons 7
Exprobrabat et dicebat
hunc valde presumere
qui fecundis infecundum
se captabat iungere
Matins verse 7
Et sacratum legis ritum
contendebat solvere
Matins respons 8
Preces tue sunt accepte
in conspectu domini
non dolebis sed gaudebis
immunis opprobrii
Matins verse 8
Uxor tua deo grata
concipiet et pariet
Matins respons 9
Prima vestre gentis mater
sara dicta nomine
ad octogesimum annum
vixit sine subole
Matins verse 9
Et isaac tamen illam
fecundavit semine
 
Lauds antiphon 1
Cum ad portam perveneris
quam dicimus auream
sponsam tuam mox habebis
ingressuram obviam
Lauds antiphon 2
Non nature sed peccati
ultor extat dominus
sic uterum cum interdum
obstruit alicuius
ad hoc facit ut denuo
reparetur melius
Lauds antiphon 3
Anna ioachim viro iuncta
matris dei mater facta
cara deo est et grata
Lauds antiphon 4
Virgo semper hec maria
stirpe nata regia
david regis venerandi
processit prosapia
Lauds antiphon 5
A nazareth oriunda
versatur hierosolyma
et in templo illic sancto
nutritur iuvencula
Lauds (gospel) special antiphon
De mutua visione
et promissa simul prole
domum suam sunt regressi
facti leti et iucundi
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Felix anna
quedam matrona
legitima
beato ioachim
promeruit generare
felicem filiam
nomine mariam
 
Vespers (gospel) special antiphon .a1
Ave gemma claritatis ad instar carbunculi
ave rosa paradisi more fragrans balsami
anna mater matris christi gloriosa meritis
assistentes tuis laudibus celi iunge gaudiis
!Laudibus [alt: ?]
Vespers antiphon .a1
Anna felix et inclita
regali stirpe genita
iam vite tenens bravium
et meritis insignis
tuam leti memoriam
ob prolis reverenciam
recolimus quam omnium
in gaudium progignis
hec te petente miseris
quia non solum superis
sed ipsi deo imperat
nobis auxilietur
ut nec mundi prosperitas
nobis atque adversitas
confusionem ingerat
nec hostis dominetur
Vespers antiphon .a2
Orta ex stirpe regia
matrisque dei baiula
audi nostra precamina
ut tuis sanctis precibus
iungamur celi civibus
Vespers antiphon .a3
O prima porta venie
anna mater marie
o quam digna tu fuisti
partu sancto matris christi
tuum esse quam necesse
lapsus pomo sentit homo
ergo sancta mater anna
cui cantabimus hosanna
tu cum nata tam beata
omni hora deum ora
ut omnis cesset tempestas
quam gignit bruma vel estas
et qui colunt festum tui
dono dei possint frui
 
Matins I .a1
Surgite cantate famuli christi iubilate
laudibus egregie matris iubilate marie
Matins respons .a1
Anne festa colentibus
tue christe rex avie
da nobis peccatoribus
spiritum sapiencie
Matins verse .a1
Quo replente cordis femur
pia laude delectemur
Matins respons .a2
Erant autem circa templum
iuxta psalmos graduum
gradus quidam alciores
dantes iter arduum
hos maria scandit sola
non querens suffragium
Matins verse .a2
Que et quanta sit futura
bonum dans indicium
Matins respons .a3
Prima sic fide fidens crede
nec sis ultra dubius
cum presertim anne anus
iam tumescat uterus
quia deus vestros pius
exaudivit gemitus
Matins verse .a3
Si racio verbis meis
non dat tibi credere
rogo crede vel exemplis
congruis memorie
Matins respons .a4
Anna et esmaria
sunt sorores ex una
elisabeth ex altera
prodiit maria
Matins verse .a4
Matins respons .a5
Forinsecus non manebit
sed in templo semper erit
ne de illa quidquam mali
vel sinistrum possit dici
Matins verse .a5
De qua iesus debet nasci
universi salus mundi
Matins verse .a5
Hec est virga dei mater
que divinum gignit florem
et fert fructum contra morem
 
Lauds antiphon .a1
Sine intermissione
benedixit dominum
huic nec turbe nec matrone
equipollent virginum
Lauds antiphon .a2
In dei quoque laudibus
perfeccior hec omnibus
ut cuncti mirarentur
anna letare sterilis
nunc tanta prole fertilis
quam omnes venerentur
Lauds (gospel) special antiphon .a1
O celorum artificis
quem nube carnis
(-)/ maria mater christi
matrem tuam cum canticis
recolentes organicis
in orbem qua prodisti
ab hostis fraude provicis
non tenere quos conspicis
potari mundo tristi
!Provicis [alt: ?]
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon .a1
Letare mater nobilis
prolis magnis et inclitis
(-)/ quam felix peperisti
cuius inestimabilis
amoris delicacio
compellit et devocio
tuis festis insisti
nos digne tante virgini
tue dilecte filie
fac iugis reverencie
honorem exhibere
dei mater intermini
que facta est divinitus
advenientes gemitus
mundi prosus delere
!Delicacio [alt: ?]