full office name: ANNA (n7)
edition: AH 17 #11
calendar:July 26
structure summary: Vespers: A5E
Matins: secular
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: ovovf.l
Matins: g.vov{vo,vg,vf}ovv{T,vi,vg}v3{gx,ie,gv}
Lauds: v5.v
2nd Vespers: .f [”]
geographical information:Spain
notes:nun or holy woman
Persons: Mosaica Ioachim Marias
Places: Nazarenus

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
Anna beata domina
mater genetricis dei
colatur inter agmina
deo dicata fidei
Vespers antiphon 2
Colatur anna genetrix
propter natam mirificam
sed plus virgo redemptrix
propter prolem deificam
Vespers antiphon 3
Nam de preclaro genere
fuit mater cum filia
dotate miro munere
florem dantes ut lilia
Vespers antiphon 4
Veneremur omnes matrem
genetricis deifice
ut eius apud patrem
gratulemur magnifice
Vespers antiphon 5
Ordo qui natam colit
colit genetricem
quia cum anna recolit
mariam victricem
Vespers (gospel) special antiphon
Celeste patrocinium
refloruit in anna
dum insigne triclinium
gratuitum ut manna
protulit declivium
ferens antiqua damna
claruit lucinium
perfusum luce magna
 
Matins I
Celestium agminum
deum adoremus
et pro anne iubilo
omnes iubilemus
Matins antiphon 1
Anne vita sic claruit
apud vicinas gentes
quod semper deo placuit
recreando egentes
Matins antiphon 2
Suam namque substanciam
dividebat trifarie
partem impendens terciam
mox templo vel ecclesie
Matins antiphon 3
Egenis et peregrinis
erogabat aliam
clientulis ac parvulis
ac sibi residuam
Matins respons 1
Nazarenus eius pater
vite vir egregie
de bethlehem eius mater
regali progenie
sic preclarus eius venter
insigni fulsit germine
Matins verse 1
Dignum erat prolem talem
hoc oriri ordine
que haberet vim regalem
precelsam miro culmine
Matins respons 2
Hec est celum in qua stella
ortum duxit quam plagella
rescribit mosaica
que servata a procella
mentes servat et in cella
reponit probatica
Matins verse 2
Ora mater filiam
summe benedictam
ut ducat ad patriam
plebem hic afflictam
Matins respons 3
Gloriosa de te dicta
radix iesse benedicta
radix illustrissima
qua preclara insignita
finem habent maledicta
pro culpa gravissima
Matins verse 3
Ex te consurgens virgula
dei per virtutem
per quam reflorent singula
et habent salutem
Matins antiphon 4
Hec ioachim viro iuncta
sed sterilis coniugio
fetum optans semper cuncta
quia data opprobrio
Matins antiphon 5
Sed quos fetu desperatos
lex fortune prodidit
partu sacro fecundatos
rex nature reddidit
Matins antiphon 6
Sic a deo fecundatur
consecratus uterus
novo fetu consecratur
miro partu genitus
Matins respons 4
Gaude felix
radix davidica
in qua virga
crevit mirifica
que fructum tulit
virtute celica
Matins verse 4
Invocemus
dominam gracie
quam fons perennis
implet clemencie
Matins respons 5
Funde vinum desolatis
phiala leticie
de qua nove desperatis
munus fluxit gracie
ut de regno claritatis
detur spes fiducie
Matins verse 5
O felix vitis
de cuius surculo
tantum germen
redundat seculo
cunctos reficiens
vitali poculo
Matins respons 6
O quam magna et preclara
arca lignis et insignis
coaptata celitus
urnam veram que gestavit
in qua panis se locavit
collatus divinitus
Matins verse 6
O cella aptissima
paradisi porta
fructu suavissima
semper nos conforta
Matins antiphon 7
Trino fetu fecundata
gaudet anna sterilis
dei domo consignata
manet admirabilis
Matins antiphon 8
Ipsa namque tres marias
inventa est gignere
sed prima ex qua messias
digna est excellere
Matins antiphon 9
O quam anna veneratur
et debite colitur
et in celis sublimatur
et terris attollitur
Matins respons 7
Quis condigne turturis
matrem collaudavit
cuius vox in superis
audita vocavit
in consortem miseris
deum qui sanavit
vulnus culpe veteris
et vitam donavit
Matins verse 7
Benedictus fructus
anne benedicte
cuius clarus ortus
fulsit mundo vite
Matins respons 8
Felix mater que figuris
tot et tantis in scripturis
presignata legitur
unde cunctis morituris pressis penis vivituris
lux prefulgens oritur
Matins verse 8
Sedentes in tenebris
vallis huius miserie
ac detentos latebris
fac lucere prospere
Matins respons 9
In eterno speculo
previsa sed seculo
data senescenti
mater anna sedulo
subvenire populo
prompta sis egenti
Matins verse 9
Tu matronarum gloria
in gloria locata
degentes in miseria
sustolle mater grata
 
Lauds antiphon 1
Terra pontus astra mundus
letum dent obsequium
chorus psallat letabundus
in anne preconium
Lauds antiphon 2
Annam vocatam graciam
gratanter invocemus
et datam sibi gloriam
post graciam speremus
Lauds antiphon 3
Nam meritis et precibus
dat anne iam dilecte
rex christus nate filius
quidquid optatur recte
Lauds antiphon 4
Quis ergo nunc de venia
fiducia carebit
cum tam mater quam filia
rem nominis implevit
Lauds antiphon 5
Accedat reus propere
non deserns olivam
que novum fructum gracie
produxit in spem vivam
Lauds (gospel) special antiphon
Benedictus sit dominus
que tot per os sanctorum
dudum promisit celitus
in via meritorum
nunc iam persolvit penitus
in salutem cunctorum
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
O lumen tocius mundi
gamme preciosa
mater regis tremebundi
mire virtuosa
tu populi sitibundi
unda dulcorosa
fac ut demum letabundi
virgo graciosa
simul fruamur cum anna
vita gloriosa