full office name: ANNA (n2)
edition: AH 5 #35
calendar:July 26
manuscript: 1 :FPA 660 {Box 89}
structure summary: Vespers: ARE
Matins: secular
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: v{sl}.v
Matins: v.vvo{vl,vl,nl}g3{v,v,vl}ssv{vl,so,ol}
Lauds: gnoss.g
2nd Vespers: .g [”q]
geographical information:Austria
notes:nun or holy woman
Persons: Ioachim Saram Racheli
Places: Nazareth Israeli

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon
Anne sancte celebremus
inclita sollemnia
ut per eam impetremus
nate patrocinia
Vespers respons
Anna iesse plantula
ex te crevit virgula
que produxit lilium
verum dei filium
Vespers verse
Felix illa dies fuit
prolem hanc qua genuit
Vespers (gospel) special antiphon
O beata christi ava
sordes nostras prece lava
tue nate interventu
ut locemur in concentu
beatorum omnium
 
Matins I
Sit laus nostro salutari
qui per annam generari
matrem sibi voluit
Matins antiphon 1
Anna pio viro munda
diu tamen infecunda
copulatur ioachim
Matins antiphon 2
Simul ergo que habebant
peregrinis dividebant
templis et egentibus
Matins antiphon 3
Sic per annos duodenos
peragebant et octennos
celibe coniugium
Matins respons 1
Ex nazareth originem
ioachim produxerat
annam sed in bethlehem
clara stirps produxerat
Matins verse 1
Ambo eque nobiles
devotos et dapsiles
Matins respons 2
Quadam die soli stanti
angelus apparuit
et ne fleret contristanti
ioachim prohibuit
Matins verse 2
Exauditas nunciat
preces quas obtulerat
Matins respons 3
Ioachim ex nuncio
tremiscens angelico
senem sese cogitabat
intra sese hesitabat
Matins verse 3
Ob prolixa tempora
et extincta femora
Matins antiphon 4
Illis non habentibus
prolem cum gemitibus
domino voverunt
Matins antiphon 5
Se daturos tenerum
habituros puerum
templo serviendum
Matins antiphon 6
Assecuti proprium
tandem desiderium
celitus fuerunt
Matins respons 4
In exemplum statim saram
angelus proposuit
edidit prolemque caram
nec etas prohibuit
Matins verse 4
Sic racheli factum fuit
ioseph quando genuit
Matins respons 5
Fidem ergo confer dictis
nec discedas ut confictis
anne namque gravidus
tunc apparet uterus
Matins verse 5
Felix illa dies erit
prolem cum genuerit
Matins respons 6
Cum producet illa fetum
totum mundum reddet letum
inde salus prodiet
que numquam deficiet
Matins verse 6
Gignet enim filiam
gracia plenissimam
Matins antiphon 7
Legis improperium
dum ad sacrificium
simul eunt audiunt
Matins antiphon 8
Infecundos arguit
sacerdos et respuit
oblatum munusculum
Matins antiphon 9
Hunc et illam consolatur
angelus dum spes donatur
nasciture subolis
Matins respons 7
Letus ergo prestolatur
ut effectu compleatur
promissum mirificum
allatum per angelum
Matins verse 7
Sic et uxor gravida
partum expectat avida
Matins respons 8
Tandem anna subolem
parturivit nobilem
et iuxta oraculum
indidit vocabulum
Matins verse 8
Que peracto triennio
celi dicatur obsequio
Matins respons 9
Iesu christe nepos cuius
tu es ob amorem huius
molem tergens peccatorum
regno transfer nos polorum
Matins verse 9
Fecundatos inclitis
castitatis meritis
 
Lauds antiphon 1
Sedem anna domino
decoram paravit
intra quam a seculo
manens se locavit
Lauds antiphon 2
Terra laudet dominum
virginem qui virginum
nasci de anna statuit
Lauds antiphon 3
Obstruxit deus omnium
os ioachim dicencium
maledicto obnoxium
Lauds antiphon 4
Israeli convenit
deum benedicere
qui de ipso voluit
matrem sibi sumere
Lauds antiphon 5
Vobis sion filie
magne sint leticie
dei pro hospicio
preparato filio
Lauds (gospel) special antiphon
Miserendi patribus
tempus adventabat
mariam cum angelis
venturam monstrabat
que cum matre postulet
ut nos pie visitet
oriens ex alto
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Anna sonans gracia
nobis graciosa
sis obtenta venia
ne nos criminosa
ultra premat accio
sed det satisfaccio
loca gaudiosa