full office name: AMBROSIUS (n4)
edition: AH 25 #15
calendar:December 07
April 04
structure summary: Vespers: A5E
Matins: secular
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: ofiog.i
Matins: o.ofv{lp,vp,ig}vov{vp,Ii,ip}nvv{lp,ip,Ip}
Lauds: sggsl.v
2nd Vespers: .s [”q]
type of saint: bishop doctor
geographical information:Milan, Italy
notes:doctor
bishop
Persons: Ambrosius Ambrosium Arrianis Iustina Arrianos Ambrosio Ambrosii
Places: Ligurie Emilie Mediolanum

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
Vernante veris tempore
adest festum ecclesie
in morte qua ambrosius
triumphat vigorosius
Vespers antiphon 2
Ambrosius est vocatus
quia bonus odor christi
fuit et in celis sisti
meruit beatus
Vespers antiphon 3
Doctrine suaviloquium
eius magnum ingenium
examen apum designavit
dum in altum evolavit
Vespers antiphon 4
Ex quattuor precipuis
doctoribus ecclesie
hic prior fulsit tempore
dogmatibus proficuis
Vespers antiphon 5
Rome studens strenue
scripturas ruminavit
oppressorum splendide
causas preornavit
Vespers (gospel) special antiphon
Magnificat dominum
esuriens iusticiam
ambrosius dum hominum
erudit impericiam
esurientes replet bonis
scriptis dictis moribus
cum paradisi floribus
celi potitur donis
 
Matins I
Collaudemus christum regem
cordis cum tripudio
qui declarat vite legem
doctorum vero studio
Matins antiphon 1
Ambrosius hic iugiter
legem dei meditatur
veritatem contemplatur
in celo copiosius
Matins antiphon 2
In timore filiali
domino servivit
et inventa doli mali
demonis contrivit
Matins antiphon 3
Devocione preditus
salutem quam optavit
oracioni deditus
ipsam impetravit
Matins respons 1
Summo sacerdocio
se dignum destinatum
ambrosius previdit
cum osculi officio
puerulus etate
sorori manum porrigit
Matins verse 1
Beatus quem elegisti et assumpsisti inhabitabit in atriis tuis domine
Matins respons 2
Imperator hunc transmisit
ligurie emilie
ut defensor sit commisit
curam rei publice
vade inquit non ut iudex
sed age ut pontifex
Matins verse 2
Apud dominum gressus hominum dirigentur et viam eius volet
Matins respons 3
Mediolanum cum venisset
et presul ibi decessisset
convenit cetus populi
queriturus quis recturus
esset gregem domini
ubi infans ambrosium
predicavit episcopum
Matins verse 3
Ex ore infancium
perfecisti laudem
dum sanctum ambrosium
fecisti presulem
Matins antiphon 4
Dominus mirificavit
sanctum suum ambrosium
quem invictum pugilem
ecclesie deputavit
Matins antiphon 5
Exultent sancte anime
in te sperantes domine
quia iusto benedicis
et diligentes diligis
Matins antiphon 6
Gloria et honore
in celis coronasti
et in terra sublimasti
ambrosium decore
Matins respons 4
Arrianis dum profanis
pugil fortis resistit
impudica inimica
virgo inquit
violentas et cruentas
manus quam mors destruit
Matins verse 4
Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
Matins respons 5
Cum iustina arrianos
contra dei famulum
plerosque concitasset
et quidem vehiculum
ut per hoc in exilium
deportaretur parasset
nutu dei periculum
paratum contra proximum
in se recepit noxium
Matins verse 5
Lacum aperuit
et effodit
eum et incidit
in foveam quam fecit
Matins respons 6
Quidam hereticus
disputator acerrimus
ambrosio predicante
vidit angelum astare
et auri eius verba
que predicabat suggerere
Matins verse 6
Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa
Matins antiphon 7
Hic fecit iusticiam
odivit maliciam
ingressus sine macula
est dei tabernacula
Matins antiphon 8
In terris est redimitus
multigena virtute
et in celo insignitus
precioso lapide
Matins antiphon 9
Mundus corde verax ore
cum turba innocencium
delectatur celi rore
in terra vivencium
Matins respons 7
Ingrediente mediolanum
misit arrepticium
demon sed evasit
ambrosii faciei
ut castrorum aciei
sic cedunt demonia
Matins verse 7
Egrediebatur diabolus ante pedes eius stetit et mensus est terram
Matins respons 8
Auditis confitencium peccatis
plorabat amarissime
et ad luctum provocabat
penitentes sepissime
sic caritate stimulans
flebat cum flentibus
Matins verse 8
Propicius esto peccatis nostris domine propter nomen sanctum tuum
Matins respons 9
Cum malorum omnium
radicem avariciam
videret invalescere
medullitus ingemuit
deprecabatur dominum
ut ab erumnis seculi
liberari mereatur
et gaudens hoc obtinuit
futurum narrat fratribus
quod in pascha domini
dormiret cum patribus
Matins verse 9
Beati qui habitant in domo tua domine in secula seculorum laudabunt te
 
Lauds antiphon 1
Beatus ambrosius
cantus et officium
in dei servicium
statuit ornacius
Lauds antiphon 2
Deo servit rite
cordis cum mundicia
carnis calcans vicia
portas intrat vite
Lauds antiphon 3
Nil veretur durum
repugnans cesaribus
pro divinis laribus
posuit se murum
Lauds antiphon 4
In conspectu hominum
vitam non erubuit
nec mori pertimuit
confidens in dominum
Lauds antiphon 5
Spiritum armavit
vigiliis et ieiuniis
et devotis lacrimis
hostes propulsavit
Lauds (gospel) special antiphon
Benedictus es domine
qui filiis ecclesie
pium patrem et patronum
sanctum das ambrosium
ut doctrinis luceat
et exemplo fulgeat
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Spiritus fidelium
exultet in domino
propter magnum bravium
collatum ambrosio
in modico fidelis
multa bona percipit
constitutus in celis
ubi christum conspicit
a quo nobis veniam
impetret et graciam