By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers antiphon |
que iungi promeruisti agmini virgineo dum mundo subdimur isti fraudibus imbuti christum dignanter adora criminis ut nostri vitemus noxia lora |
Vespers (gospel) special antiphon |
te laudat virgo beata nam quia tu mundum sprevisti non labefacta agrippina tuos famulos defende guberna porrige tu miseris solamen dona quietem lapsis tu nostros miserta dirige calles |
Matins I |
cuncti reverenter oremus quo agrippina sacra virginibus associatur |
Matins antiphon 1 |
que christo contulit ultro martyrium verum dignum libamine sacro |
Matins antiphon 2 |
despexit virgo beata etheris ad alta perrexit virgo sacrata |
Matins antiphon 3 |
vicisti cui placuisti vulneribus sanctis sprevisti verba minantis |
Matins respons 1 |
mundo cum virginitate agrippina fide permansit non labefacta accusata tamen magno terrore relicta concutitur nullis verborum vocibus illa |
Matins verse 1 |
torquetur virgo beata fustibus angelicis manibus fuit ista soluta |
Matins respons 2 |
dum portant litore citi fluminis ac paramon monachus simul agatonita paulaque tunc navem viderunt ire paratam pondera permissa donant in litore naute |
Matins verse 2 |
prostrati voce benigna suscipe qui portant te clamant virgo beata |
Matins respons 3 |
cum corpore virginis alme virgines et bassa puppis fuit illa repleta corporis illati simul et portantes odore mirifico siculas deponunt corpus ad oras |
Matins verse 3 |
domini cum vestibus albis custodiebat eas locus ille repletus odore |
Matins antiphon 4 |
divina laude sonorus virgo te sumpsit qui regnat ad alta polorum |
Matins antiphon 5 |
sacra virgo consociata gloria celestis retinet te dedita festis |
Matins antiphon 6 |
nunc fulges ad ethera sursum penarum mundo faciendo tradita cursum |
Matins respons 4 |
ducte per litora nocte angelicis turbis concomitantibus ipsis virgines ad locum venerunt nomine grecum corpus conclusum portantes virginis alme |
Matins verse 4 |
fuerat que demone plena filia letantur genitor simul atque videntes |
Matins respons 5 |
portabant virgines alme tres simul inde secum monachorum vestis adornat ipsas et passum tunc christum magnificabant pergentes simul qui regnat trinus et unus |
Matins verse 5 |
portabant litore corpus virginis et summo dicendo gloria christo |
Matins respons 6 |
decus utriusque perennis virginis infirmos precibus qui curat honeste devotisque simul prestat salubria queque unde deo vero clamemus voce serena |
Matins verse 6 |
salvet nunc virgo beata agrippina dei martyr cunctis veneranda |
Matins antiphon 7 |
agrippina et morte beata funde preces christo virginibus associata |
Matins antiphon 8 |
populus cum agmine iunctus devotus christo mundo dum vivit in isto |
Matins antiphon 9 |
que virgo passa fuisti agrippina pia deleas tu crimina nostra |
Matins respons 7 |
veniebant virgines alme paulaque cum bassa monachus simul agatonita psallentes+que simul clamabant gloria christo tollentes ipsum referunt cum laude triumphum |
Matins verse 7 |
lux etheris ignea lampas territus ac paramon cecidit stupefactus ad ima |
Matins respons 8 |
martyr veneranda per orbem que meritis fulges quasi sidus ad alta polorum agrippina pia devota mente fidelis gaude simul popule qui eam reverenter adoras |
Matins verse 8 |
cum digno carmine laxis vocibus atque tubis cantum depromite vestrum |
Lauds antiphon 1 |
delacio corporis almi sana puella manet turpi vexata tremore |
Lauds antiphon 2 |
veniebant demone viri martyris ad corpus tunc sanos restituebat |
Lauds antiphon 3 |
sacrati virginis alme non modici tandem meruerunt ferre salutem |
Lauds antiphon 4 |
qua talis virgo beata virtutibus multis splendet ad ethera sursum |
Lauds antiphon 5 |
laudetur virgo beata que in celis fulget tanta virtute levata |
Lauds (gospel) special antiphon |
virgo locet ethre suorum mentes servorum molemque premat viciorum ut demptis viciis benigne deum benedicant |