full office name: AGRICIUS (n1)
edition: AH 13 #5
calendar:January 13
January 19
structure summary: Vespers: A5RE
Matins: secular
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: l4e{vl}.l
Matins: l.eil{vl,v,vl}llf{ol,vl,gl}l3{gl,ol,vl}
Lauds: l3el.g
2nd Vespers: .l [”q]
type of saint: bishop
geographical information:Trier, Germany
notes:bishop
Persons: Silvestri Helene Agricius Matthias Agricium Agricii Silvestro Maximinus Maximinum Helena
Places: Anciochenus Treviri Trevirorum Teutonicorum Treviris Teutonia Anciochia Grecorum Cisalpinorum

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
Hic patriarcha prius
existens anciochenus
in treviri presul
successit post duodenus
Vespers antiphon 2
Iussu silvestri
gentes adiens trevirorum
illis fit pastor
primas quoque teutonicorum
Vespers antiphon 3
Hic moderatricis
helene carus et aptus
eius legatus
extat per munera factus
Vespers antiphon 4
Et merito carus
agricius esse feratur
qui pius et prudens
humilis castusque probatur
Vespers antiphon 5
Est treviris clavus
domini sanctusque matthias
lata per agricium
munera tanta scias
Vespers respons
Age festum teutonia
de hospite suscepto
quem mittit anciochia
fructu per hunc adepto
tuos colit agricius
agros fertilitatis
remunerandus largius
anno benignitatis
Vespers verse
Fructibus emerite
celi replet horrea vite
Vespers (gospel) special antiphon
O pater agrici
cuius festum veneramur
nobis felici
concludas fine precamur
et ne sit dubius
finis des immaculatam
vitam propicius
que det sine fine beatam
 
Matins I
Regis adoremus
magnalia cuncta regentis
qui dedit agricium
de partibus huc orientis
Matins antiphon 1
Est treviris clavus
domini sanctusque matthias
lata per agricium
munera tanta scias
Matins antiphon 2
Treviris ad vomitum
rediens simulacra colebat
cui datur agricius
quem sacrum pneuma replebat
Matins antiphon 3
Non causatur iter
longum multosque labores
christum morte sciens
nostros lenisse dolores
Matins respons 1
Iucundare plebs devota
celebris insurge tota
dies adest digne nota
presulis agricii
Matins verse 1
Sion applaude
sancto tu consona gaude
Matins respons 2
Hec est dies qua beatus
agricius est nudatus
veste carnis et translatus
ad celi palacium
Matins verse 2
Quem veri solis
suscipit alta polis
Matins respons 3
Oriens hunc educavit
oriens hunc exaltavit
ipsum nobis delegavit
urbe anciochia
Matins verse 3
Partibus occiduis
dat solem pars orientis
Matins antiphon 4
Adveniens igitur
dat verbi semina genti
spondens credenti
celos barathrumque neganti
Matins antiphon 5
Credula gens rite
dictis actisque beati
eius mandata
spondent complere parati
Matins antiphon 6
Se fore cultores
clamant et credere christum
qui talem transmisit eis
tantumque ministrum
Matins respons 4
Deserens patriarchatum
sedem antiquam grecorum
a silvestro presulatum
sumit urbis trevirorum
primatum cisalpinorum
Matins verse 4
Pro merito morum
sumit regimen populorum
Matins respons 5
Statim luce veritatis
pulsis umbris cecitatis
urbs novatur puritatis
fonte per agricium
Matins verse 5
Cuius mandata
spondet complere parata
Matins respons 6
Celebs mentis ocio
pater visitatur
a superno nuncio
qui sanctum affatur
te confecto senio
presul statuatur
Matins verse 6
Vir maximinus
quasi magnus amore caminus
Matins antiphon 7
Spernunt cultores
qui demonibus famulantur
idola queve nihil
deitatis habere probantur
Matins antiphon 8
Inde per agricium
gens credula fonte novatur
urbsque sacrata deo
quondam cultu reparatur
Matins antiphon 9
Agros agricius
domini colit officiis+que
nomen habet fide
quia semina spargit ubique
Matins respons 7
Plebem urbis convocat
prefert maximinum
sede dignum collocat
ius sequens divinum
Matins verse 7
Moribus ornatum
sacrat meritisque beatum
Matins respons 8
Clavus sacre passionis
in christo sanctificatus
per virum opinionis
sacre nobis est allatus
ab helena sancta datus
Matins verse 8
Auget reliquias
electus sorte matthias
Matins respons 9
Vir tocius bonitatis
in virtute caritatis
ius solvens humanitatis
coronatur celitus
Matins verse 9
Invehitur celis
servus bonus atque fidelis
 
Lauds antiphon 1
Laudibus agricium
celebres in laude canora
cui per cunctorum
laus musica concrepet ora
Lauds antiphon 2
Sacris fundatus
scripturis et moderatus
celo discretus
fuit hic fructuque repletus
Lauds antiphon 3
Ingeminatus amor
hunc spesque fides+que beavit
donis nature
cum gratuitis radiavit
Lauds antiphon 4
Plasma deo dicat
hymnum per quem benedicat
insimul agricium
nomine reque pium
Lauds antiphon 5
Illum laudemus
quo cuncta creata tenemus
cui laus in sanctis
laus est hos sanctificantis
Lauds (gospel) special antiphon
O agrici sedulos
filios exaudi
depromentes modulos
digne tue laudi
fac beate vivere
vita pura bona
et potiri propere
glorie corona
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Almi agricii
precibus da gaudia celi
christe tuis et corde tibi
servire fideli
protege nos pastor
populum quem tu genuisti
et per quem domino
dignus presul placuisti
nosque tuos servos
meritis precibus+que tuere
nostrorum+que pius
peccatorum miserere