By clicking on the
icon you can search for offices within the corresponding
category.
Here you find the raw text from the LMLO file
| Vespers antiphon |
iubili preconia imitemur in his festis concordi leticia quibus nobis sunt laudanda domini magnalia et sanctorum imploranda presulum suffragia |
| Vespers respons |
regi laus et gloria in sanctorum confessorum promatur memoria quos dilexit nam paterna munitos custodia die vexit hodierna ad celi fastigia |
| Vespers verse |
paracleti gracia |
| Vespers (gospel) special antiphon |
regem magnificencia christum qui spes est unica sanctorum quos mirifica hic insignitos gracia perduxit ad celestia |
| Matins I |
invitetur hodie conventus fidelium congaudendo glorie beatorum presulum qua gaudent in seculum |
| Matins antiphon 1 |
pes eorum substitit sed in lege mandatorum dei iugis extitit illis meditacio actus cum eloquio |
| Matins antiphon 2 |
monte transitoria conculcarunt eruditi vera sapiencia unde nunc celestia possident cum gloria |
| Matins antiphon 3 |
plebe fusa iugiter apud ipsum est admissa qui est efficaciter iustis exultacio salus benediccio |
| Matins respons 1 |
presulum festivitas quos bearunt precellenter fides spes et caritas |
| Matins verse 1 |
|
| Matins respons 2 |
monulphus attollitur et at culmen dignitatis presulatus rapitur |
| Matins verse 2 |
|
| Matins respons 3 |
gondulphus natalibus apud christum numerosis effulsit virtutibus |
| Matins verse 3 |
|
| Matins antiphon 4 |
laudem ex operibus horum quos constituisti tuis duces gregibus quos transvexit sanctitas maris huius semitas |
| Matins antiphon 5 |
hostis ab insultibus vias vite sunt sectati inoffensis gressibus quibus nunc est visio dei delectacio |
| Matins antiphon 6 |
puris ex affectibus montem cuius ascenderunt innocentes manibus penetrantes hodie portas regis glorie |
| Matins respons 4 |
velut duo sidera iubar dantes tenebrarum effugarunt opera |
| Matins verse 4 |
|
| Matins respons 5 |
monulphus qua ledgia nunc est pandens que prescivit prophetali gracia locus inquit hic reddetur summis civitatibus par post sanctum qui nascetur posteris temporibus |
| Matins verse 5 |
|
| Matins respons 6 |
gondulphus sollicite curam gessit et amorem plebis sibi subdite |
| Matins verse 6 |
|
| Matins antiphon 7 |
lux superna prebuit quos instruxit et per rectum ducens iter statuit in locis fiducie opulenta requie |
| Matins antiphon 8 |
christo cuius opera mira suos per electos qui ab arce supera hos vidit pontifices virtutum opifices |
| Matins antiphon 9 |
tua tibi gracia habitare quos fecisti intra sion atria hymnos ubi melice turme promunt celice |
| Matins respons 7 |
triticum in tempore meruerunt reportare talentum cum fenore |
| Matins verse 7 |
|
| Matins respons 8 |
monulphus hereticam vicit pestem conservando vineam dominicam |
| Matins verse 8 |
|
| Matins respons 9 |
gondulphus gentilibus lucem dedit veritatis divinis dogmatibus |
| Matins verse 9 |
|
| Lauds antiphon 1 |
principem progreditur voces diras ululatum audit et prosternitur |
| Lauds antiphon 2 |
dicens pater optime surge stude suffragari pereunti anime !Preclari [alt: ?] |
| Lauds antiphon 3 |
precum beneficio deus princeps liberatur mortis a supplicio |
| Lauds antiphon 4 |
se gondulphus turbine et de vera pregustavit domini dulcedine |
| Lauds antiphon 5 |
venturum a nupciis quem supernis exultando spectat in deliciis |
| Lauds (gospel) special antiphon |
precones iusticie vita digne laudabiles lampades ecclesie quos merito non impares dies hec terrestribus exutos fecit compares supernorum cetibus |
| 2nd Vespers (gospel) special antiphon |
virtutum dono prediti o clara celi lumina ut paradisi flumina irrigastis ecclesie hortum regem iusticie christum placate precibus ut nos a malis omnibus servans nobis celestia det post hec mundi tedia |